Löydetty 7 Tulokset: oraculi
duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi (Liber Exodus 25, 18)
cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem ejus intra velum sicut præceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi (Liber Leviticus 16, 15)
et ædificavit super parietem templi tabulata per gyrum in parietibus domus per circuitum templi et oraculi et fecit latera in circuitu (Liber I Regum 6, 5)
ædificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum (Liber I Regum 6, 16)
porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi (Liber I Regum 6, 17)
nihilque erat in templo quod non auro tegeretur sed et totum altare oraculi texit auro (Liber I Regum 6, 22)
et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum postesque angulorum quinque (Liber I Regum 6, 31)