Löydetty 18 Tulokset: satanas
tunc dicit ei Jesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Evangelium secundum Matthaeum 4, 10)
et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum ejus (Evangelium secundum Matthaeum 12, 26)
et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere (Evangelium secundum Marcum 3, 23)
et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet (Evangelium secundum Marcum 3, 26)
hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum (Evangelium secundum Marcum 4, 15)
si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub eicere me dæmonia (Evangelium secundum Lucam 11, 18)
hanc autem filiam Abrahæ quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati (Evangelium secundum Lucam 13, 16)
intravit autem Satanas in Judam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim (Evangelium secundum Lucam 22, 3)
ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum (Evangelium secundum Lucam 22, 31)
et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Jesus quod facis fac citius (Evangelium secundum Ioannem 13, 27)
dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri (Actus Apostolorum 5, 3)
nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram (Epistula I ad Corinthios 7, 5)