Löydetty 134 Tulokset: vita spiritualis
sustine sustentationes Dei coniungere Deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua (Liber Ecclesiasticus 2, 3)
qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri (Liber Ecclesiasticus 3, 7)
fili suscipe senectam patris tui et ne contristes eum in vita illius (Liber Ecclesiasticus 3, 14)
noli adtendere ad possessiones iniquas et ne dixeris est mihi sufficiens vita nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis (Liber Ecclesiasticus 5, 1)
nihil est iniquius quam amare pecuniam hic enim et animam suam venalem habet quoniam in vita sua projecit intima sua (Liber Ecclesiasticus 10, 10)
bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo sunt (Liber Ecclesiasticus 11, 14)
omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua (Liber Ecclesiasticus 13, 18)
ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi (Liber Ecclesiasticus 15, 18)
qui gaudet iniquitati denotabitur et qui odit correptionem comminuetur vita et qui odit loquacitatem extinguit malitiam (Liber Ecclesiasticus 19, 5)
nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui (Liber Ecclesiasticus 22, 12)
vita nequa hospitandi de domo in domum et ubi hospitabitur non fiducialiter aget nec aperiet os (Liber Ecclesiasticus 29, 30)
in vita ipsius vidit et lætatus est in illo in obitu illius non est contristatus nec confusus est coram inimicis (Liber Ecclesiasticus 30, 5)