1. Magistro chori. PSALMUS. David.

2. Beatus, qui intellegit de egeno; in die mala liberabit eum Dominus.

3. Dominus servabit eum et vivificabit eum et beatum faciet eum in terra et non tradet eum in animam inimicorum eius.

4. Dominus opem feret illi super lectum doloris eius; universum stratum eius versabis in infirmitate eius.

5. Ego dixi: “Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi”.

6. Inimici mei dixerunt mala mihi: “Quando morietur, et peribit nomen eius?”.

7. Et si ingrediebatur, ut visitaret, vana loquebatur; cor eius congregabat iniquitatem sibi, egrediebatur foras et detrahebat.

8. Simul adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi:

9. “Maleficium effusum est in eo; et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat”.

10. Sed et homo pacis meae, in quo speravi, qui edebat panem meum, levavit contra me calcaneum.

11. Tu autem, Domine, miserere mei et resuscita me, et retribuam eis.

12. In hoc cognovi quoniam voluisti me, quia non gaudebit inimicus meus super me;

13. me autem propter innocentiam suscepisti et statuisti me in conspectu tuo in aeternum.

14. Benedictus Dominus, Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum. Fiat, fiat.





“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina