Liber Psalmorum, 87
1. Filiorum Core. PSALMUS. Canticum. Fundamenta eius in montibus sanctis;
2. diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.
3. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei! -
4. Memor ero Rahab et Babylonis inter scientes me; ecce Philistaea et Tyrus cum Aethiopia: hi nati sunt illic.
5. Et de Sion dicetur: “Hic et ille natus est in ea; et ipse firmavit eam Altissimus”.
6. Dominus referet in librum populorum: “Hi nati sunt illic”.
7. Et cantant sicut choros ducentes: “Omnes fontes mei in te”.