Trouvé 15 Résultats pour: Achimelech
Venit autem David in Nob ad Achimelech sacerdotem, et obstupuit Achimelech eo quod venisset David, et dixit ei: “Quare tu solus et nullus est tecum?”. (Liber I Samuelis 21, 2)
Et ait David ad Achimelech sacerdotem: “Rex praecepit mihi negotium et dixit: “Nemo sciat rem, propter quam a me missus es, et cuiusmodi tibi praecepta dederim”; pueris vero condixi in illum et illum locum. (Liber I Samuelis 21, 3)
Dixit autem David ad Achimelech: “Si habes hic ad manum hastam aut gladium? Quia gladium meum et arma mea non tuli mecum; negotium enim regis urgebat”. (Liber I Samuelis 21, 9)
Respondens autem Doeg Idumaeus, qui assistebat cum servis Saul: “Vidi, inquit, filium Isai in Nob apud Achimelech filium Achitob; (Liber I Samuelis 22, 9)
Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob et omnem domum patris eius, sacerdotum, qui erant in Nob; qui venerunt universi ad regem. (Liber I Samuelis 22, 11)
Respondensque Achimelech regi ait: “Et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et dux satellitum tuorum et gloriosus in domo tua? (Liber I Samuelis 22, 14)
Dixitque rex: “Morte morieris, Achimelech, tu et omnis domus patris tui”. (Liber I Samuelis 22, 16)
Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cuius nomen erat Abiathar, fugit ad David (Liber I Samuelis 22, 20)
ait David ad Achimelech Hetthaeum et Abisai filium Sarviae fratrem Ioab dicens: “Quis descendet mecum ad Saul in castra?”. Dixitque Abisai: “Ego descendam tecum”. (Liber I Samuelis 26, 6)
et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech: “Applica ad me ephod”. Et applicuit Abiathar ephod ad David. (Liber I Samuelis 30, 7)
et Sadoc filius Achitob et Abiathar filius Achimelech sacerdotes, et Saraias scriba. (Liber II Samuelis 8, 17)
Sadoc autem filius Achitob et Achimelech filius Abiathar sacerdotes et Susa scriba. (Liber I Paralipomenon 18, 16)