Trouvé 1148 Résultats pour: David et Saul
Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus maior fiebat in castris Philisthinorum, crescebatque paulatim et clarius reboabat. Et ait Saul ad sacerdotem: “Contrahe manum tuam”. (Liber I Samuelis 14, 19)
Congregati ergo sunt Saul et omnis populus, qui erat cum eo, et venerunt usque ad locum certaminis. Et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque ad proximum suum: perturbatio magna nimis. (Liber I Samuelis 14, 20)
Sed et Hebraei, qui fuerant cum Philisthim heri et nudiustertius ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt et ipsi, ut essent cum Israel, qui erant cum Saul et Ionathan. (Liber I Samuelis 14, 21)
Et viri Israel comprimebant se in die illa. Adiuravit autem Saul populum dicens: “Maledictus vir, qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis!”. Et non manducavit universus populus panem. (Liber I Samuelis 14, 24)
Nuntiaverunt autem Saul dicentes: “Ecce populus peccat Domino comedens cum sanguine”. Qui ait: “Praevaricati estis! Volvite ad me huc saxum grande”. (Liber I Samuelis 14, 33)
Et dixit Saul: “Dispergimini in vulgus et dicite eis, ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, et occidite super istud et vescimini; et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine”. Adduxit itaque omnis populus, unusquisque quod erat in manu sua illa nocte, et occiderunt ibi. (Liber I Samuelis 14, 34)
Aedificavit autem Saul altare Domino. Tuncque primum coepit aedificare altare Domino. (Liber I Samuelis 14, 35)
Et dixit Saul: “Irruamus super Philisthim nocte et vastemus eos, usquedum illucescat mane; nec relinquamus de eis virum”. Dixitque populus: “Omne, quod bonum videtur in oculis tuis, fac”. Et ait sacerdos: “Accedamus huc ad Deum”. (Liber I Samuelis 14, 36)
Et consuluit Saul Deum: “Num persequar Philisthim? Numquid trades eos in manu Israel?”. Et non respondit ei in die illa. (Liber I Samuelis 14, 37)
Dixitque Saul: “Accedite huc, universi duces populi, et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie. (Liber I Samuelis 14, 38)
Et ait ad universum Israel: “Separamini vos in partem unam, et ego cum Ionathan filio meo ero in parte altera”. Respondit populus ad Saul: “Quod bonum videtur in oculis tuis, fac”. (Liber I Samuelis 14, 40)
Et dixit Saul ad Dominum, Deum Israel: “Quid est quod non responderis servo tuo hodie? Si est in me aut in Ionathan filio meo iniquitas ista, Domine, Deus Israel, da Urim; sed, si est haec iniquitas in populo tuo Israel, da Tummim”. Et deprehensus est Ionathan et Saul; populus autem salvus evasit. (Liber I Samuelis 14, 41)