Trouvé 987 Résultats pour: David in generatione/page/83/page/6/page/83/page/2/page/3/page/83
Hae sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generatione sua; cum Deo ambulavit. (Liber Genesis 6, 9)
Dixitque Dominus ad Noe: “Ingredere tu et omnis domus tua arcam; te enim vidi iustum coram me in generatione hac. (Liber Genesis 7, 1)
Generatione autem quarta revertentur huc; necdum enim completae sunt iniquitates Amorraeorum usque ad praesens tempus”. (Liber Genesis 15, 16)
dicens: “Quia manus contra solium Domini: bellum Domino erit contra Amalec a generatione in generationem”. (Liber Exodus 17, 16)
Non ingredietur mamzer in ecclesiam Domini neque decima generatione. (Liber Deuteronomii 23, 3)
Ammonites et Moabites etiam in decima generatione non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum, (Liber Deuteronomii 23, 4)
qui nati fuerint ex eis tertia generatione, intrabunt ecclesiam Domini. (Liber Deuteronomii 23, 9)
Vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes: “Natus est filius Noemi!”, vocaverunt nomen eius Obed. Hic est pater Isai patris David. (Liber Ruth 4, 17)
Obed genuit Iesse, Iesse genuit David. (Liber Ruth 4, 22)
Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama. (Liber I Samuelis 16, 13)
Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens: “Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis”. (Liber I Samuelis 16, 19)
Tulitque Isai asinum cum pane et utre vini et haedo de capris uno et misit per manum David filii sui Sauli. (Liber I Samuelis 16, 20)