Trouvé 141 Résultats pour: Dei consilium
Consilium autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis? (Liber Sapientiae 9, 17)
Audi, fili, et accipe sententiam meam et ne abicias consilium meum. (Liber Ecclesiasticus 6, 24)
Cum fatuis consilium non habeas; non enim poterunt occultare secretum tuum. (Liber Ecclesiasticus 8, 20)
Creavit illis consilium et linguam et oculos et aures et cor dedit illis excogitandi et disciplina intellectus replevit illos. (Liber Ecclesiasticus 17, 5)
Et non est sapientia nequitiae scientia, et non est consilium peccatorum prudentia. (Liber Ecclesiasticus 19, 19)
Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitae permanet. (Liber Ecclesiasticus 21, 16)
Super mare enim abundavit cogitatio eius, et consilium illius super abyssum magnam. (Liber Ecclesiasticus 24, 39)
Quam speciosum canitiei iudicium, et presbyteris cognoscere consilium! (Liber Ecclesiasticus 25, 6)
Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosis intellectus et consilium! (Liber Ecclesiasticus 25, 7)
Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet, unde adveniat illi. (Liber Ecclesiasticus 27, 30)
Noli consiliari cum eo, qui tibi insidiatur, et a zelantibus te absconde consilium. (Liber Ecclesiasticus 37, 7)
Omnis consiliarius prodit consilium, sed est consiliarius pro semetipso. (Liber Ecclesiasticus 37, 8)