Trouvé 451 Résultats pour: Esset
Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt ipsi naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 24)
Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt”. Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 64)
Dicebat autem Iudam Simonis Iscariotis; hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex Duodecim. (Evangelium secundum Ioannem 6, 71)
Dixit eis Iesus: “Si Deus pater vester esset, diligeretis me; ego enim ex Deo processi et veni; neque enim a meipso veni, sed ille me misit. (Evangelium secundum Ioannem 8, 42)
nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 33)
Hoc proverbium dixit eis Iesus; illi autem non cognoverunt quid esset, quod loquebatur eis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 6)
Dixit ergo Martha ad Iesum: “Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus! (Evangelium secundum Ioannem 11, 21)
Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: “Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus!”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 32)
Unus autem ex ipsis, Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: “Vos nescitis quidquam (Evangelium secundum Ioannem 11, 49)
Hoc autem a semetipso non dixit; sed, cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente (Evangelium secundum Ioannem 11, 51)
Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus. (Evangelium secundum Ioannem 12, 33)
Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: “Non estis mundi omnes”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 11)