Trouvé 1075 Résultats pour: Terram
Et cum transfretassent in terram, pervenerunt Gennesaret et applicuerunt. (Evangelium secundum Marcum 6, 53)
Et praecipit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbae. (Evangelium secundum Marcum 8, 6)
et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo super terram non potest tam candida facere. (Evangelium secundum Marcum 9, 3)
Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans. (Evangelium secundum Marcum 9, 20)
Et cum processisset paululum, procidebat super terram et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora; (Evangelium secundum Marcum 14, 35)
Et, facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam. (Evangelium secundum Marcum 15, 33)
“Gloria in altissimis Deo, et super terram pax in hominibus bonae voluntatis”. (Evangelium secundum Lucam 2, 14)
Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum. (Evangelium secundum Lucam 5, 11)
Qui autem audivit et non fecit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento; in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna”. (Evangelium secundum Lucam 6, 49)
Et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum”. Haec dicens clamabat: “Qui habet aures audiendi, audiat”. (Evangelium secundum Lucam 8, 8)
Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia. (Evangelium secundum Lucam 8, 15)
Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam de civitate, qui habebat daemonia et iam tempore multo vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis. (Evangelium secundum Lucam 8, 27)