Trouvé 73 Résultats pour: adorate Dei paenitentiam
Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae; et ecce plus quam Iona hic! (Evangelium secundum Matthaeum 12, 41)
Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis ei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 32)
Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent; (Evangelium secundum Marcum 6, 12)
Non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam”. (Evangelium secundum Lucam 5, 32)
Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus Iona hic. (Evangelium secundum Lucam 11, 32)
Non, dico vobis, sed, nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. (Evangelium secundum Lucam 13, 3)
Non, dico vobis, sed, si non paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis”. (Evangelium secundum Lucam 13, 5)
Dico vobis: Ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent paenitentia. (Evangelium secundum Lucam 15, 7)
Ita dico vobis: Gaudium fit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente”. (Evangelium secundum Lucam 15, 10)
At ille dixit: “Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent”. (Evangelium secundum Lucam 16, 30)
Attendite vobis! Si peccaverit frater tuus, increpa illum et, si paenitentiam egerit, dimitte illi; (Evangelium secundum Lucam 17, 3)
et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. (Evangelium secundum Lucam 24, 47)