Trouvé 35 Résultats pour: arcus et sagitta
Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. (Liber Iob 29, 20)
in iudicando enim me mendacium est, violenta sagitta mea absque ullo peccato”. (Liber Iob 34, 6)
Quoniam pones eos dorsum, arcus tuos tendes in vultum eorum. (Liber Psalmorum 21, 13)
Gladius eorum intrabit in corda ipsorum, et arcus eorum confringetur. (Liber Psalmorum 37, 15)
Dedisti metuentibus te signum, ut fugiant a facie arcus. (Liber Psalmorum 60, 6)
Ibi confregit coruscationes arcus, scutum, gladium et bellum. (Liber Psalmorum 76, 4)
Recesserunt et praevaricati sunt, quemadmodum patres eorum; conversi sunt retro ut arcus pravus. (Liber Psalmorum 78, 57)
Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die, (Liber Psalmorum 91, 5)
donec transfigat sagitta iecur eius; velut si avis festinet ad laqueum et nescit quod de periculo animae illius agitur. (Liber Proverbiorum 7, 23)
Malleus et gladius et sagitta acuta homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. (Liber Proverbiorum 25, 18)
sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti. (Liber Ecclesiasticus 19, 12)
Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae et quasi flos rosarum in diebus vernis et quasi lilia, quae sunt in transitu aquae, et quasi flos Libani in diebus aestatis; (Liber Ecclesiasticus 50, 8)