Trouvé 296 Résultats pour: bonum testis
Dei enim ministra est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time; non enim sine causa gladium portat; Dei enim ministra est, vindex in iram ei, qui malum agit. (Epistula ad Romanos 13, 4)
Non ergo blasphemetur bonum vestrum! (Epistula ad Romanos 14, 16)
Bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque id, in quo frater tuus offendit. (Epistula ad Romanos 14, 21)
Unusquisque nostrum proximo placeat in bonum ad aedificationem; (Epistula ad Romanos 15, 2)
Dico autem innuptis et viduis: Bonum est illis si sic maneant, sicut et ego; (Epistula I ad Corinthios 7, 8)
Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. (Epistula I ad Corinthios 7, 26)
Ego autem nullo horum usus sum. Non scripsi autem haec, ut ita fiant in me; bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet. (Epistula I ad Corinthios 9, 15)
Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum. (Epistula II ad Corinthios 5, 10)
Non quasi imperans dico, sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum comprobans; (Epistula II ad Corinthios 8, 8)
Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut, in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, (Epistula II ad Corinthios 9, 8)
Oramus autem Deum, ut nihil mali faciatis, non ut nos probati pareamus, sed ut vos, quod bonum est, faciatis, nos autem ut reprobi simus. (Epistula II ad Corinthios 13, 7)
Bonum est autem aemulari in bono semper, et non tantum cum praesens sum apud vos, (Epistula ad Galatas 4, 18)