Trouvé 9 Résultats pour: columba
En dilectus meus loquitur mihi: “Surge, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni. (Canticum Canticorum 2, 10)
columba mea, in foraminibus petrae, in caverna abrupta. Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis; vox enim tua dulcis, et facies tua decora”. (Canticum Canticorum 2, 14)
Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: “Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium”. (Canticum Canticorum 5, 2)
una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genetrici suae. Viderunt eam filiae et beatissimam praedicaverunt; reginae et concubinae, et laudaverunt eam: (Canticum Canticorum 6, 9)
Sicut pullus hirundinis, sic mussitabo, meditabor ut columba; attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum. Domine, vim patior, sponde pro me. (Liber Isaiae 38, 14)
Relinquite civitates et habitate in petra, habitatores Moab, et estote quasi columba nidificans in parietibus apertae voraginis. (Liber Ieremiae 48, 28)
Et factus est Ephraim quasi columba insipiens non habens sensum: Aegyptum invocabant, ad Assyrios abierunt. (Prophetia Osee 7, 11)
Et avolabunt quasi avis ex Aegypto et quasi columba de terra Assyriae; et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. (Prophetia Osee 11, 11)
et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi”. (Evangelium secundum Lucam 3, 22)