Trouvé 147 Résultats pour: divina iustitia
Moyses enim scribit de iustitia, quae ex lege est: “Qui fecerit homo, vivet in eis”. (Epistula ad Romanos 10, 5)
Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: “Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum?”, id est Christum deducere; (Epistula ad Romanos 10, 6)
Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto; (Epistula ad Romanos 14, 17)
Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, (Epistula I ad Corinthios 1, 30)
Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso. (Epistula II ad Corinthios 5, 21)
sicut scriptum est: “Dispersit, dedit pauperibus; iustitia eius manet in aeternum”. (Epistula II ad Corinthios 9, 9)
Non irritam facio gratiam Dei; si enim per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. (Epistula ad Galatas 2, 21)
Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia. (Epistula ad Galatas 3, 21)
et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. (Epistula ad Ephesios 4, 24)
— fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate — (Epistula ad Ephesios 5, 9)
et inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae per fidem est Christi, quae ex Deo est iustitia in fide; (Epistula ad Philippenses 3, 9)
Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia, (Epistula II ad Timotheum 3, 16)