Trouvé 18 Résultats pour: intellectus
et observaretis et impleretis opere. Haec est enim vestra sapientia et intellectus coram populis, ut audientes universa praecepta haec dicant: “En populus sapiens et intellegens, gens magna haec!”. (Liber Deuteronomii 4, 6)
“Idcirco cogitationes meae reducunt me, eo quod intellectus effulsit in me. (Liber Iob 20, 2)
Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus; in camo et freno si accedis ad constringendum, non approximant ad te. (Liber Psalmorum 32, 9)
RES. Initium sapientiae timor Domini, SIN. intellectus bonus omnibus facientibus ea; TAU. laudatio eius manet in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 111, 10)
Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo. (Liber Ecclesiasticus 1, 4)
In thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas; exsecratio autem peccatoribus sapientia. (Liber Ecclesiasticus 1, 26)
Dirige cor tuum et sustine, inclina aurem tuam et suscipe verba intellectus et ne sollicitus sis in tempore calamitatis. (Liber Ecclesiasticus 2, 2)
Si est tibi intellectus, responde proximo; sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris. (Liber Ecclesiasticus 5, 14)
In multitudine presbyterorum sta et sapientiae illorum ex corde coniungere, ut omnem narrationem Dei velis audire, et proverbia intellectus non effugiant a te. (Liber Ecclesiasticus 6, 35)
ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus et servire magnatis sine querela. (Liber Ecclesiasticus 8, 10)
Cibabit illum pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum, et firmabitur in illa et non flectetur (Liber Ecclesiasticus 15, 3)
et in medio ecclesiae aperiet os eius et adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus et stola gloriae vestiet illum; (Liber Ecclesiasticus 15, 5)