Trouvé 45 Résultats pour: memoriam/page/2/page/3/page/2
Dixit autem Dominus ad Moysen: “Scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue; delebo enim memoriam Amalec sub caelo”. (Liber Exodus 17, 14)
Altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves; in omni loco, in quo memoriam fecero nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi. (Liber Exodus 20, 24)
Dixi: Disperdam eos, cessare faciam ex hominibus memoriam eorum!, (Liber Deuteronomii 32, 26)
Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, lapidem, qui est in valle Regis; dixerat enim: “Non habeo filium, qui memoriam servabit nominis mei”. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom usque ad hanc diem. (Liber II Samuelis 18, 18)
Et nunc, quando orabas tu et Sara, ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Domini; et, cum sepeliebas mortuos, similiter. (Liber Thobis 12, 12)
Interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam. (Liber Iob 8, 8)
PHE. Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. (Liber Psalmorum 34, 17)
In memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu Domini, et peccatum matris eius non deleatur. (Liber Psalmorum 109, 14)
Fiant contra Dominum semper, et disperdat de terra memoriam eorum. (Liber Psalmorum 109, 15)
ZAIN. Memoriam fecit mirabilium suorum, HETH. misericors et miserator Dominus. (Liber Psalmorum 111, 4)
ZAIN. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua exsultabunt. (Liber Psalmorum 145, 7)
ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et exstirpandam virtutem Israel et reliquias Ierusalem et auferendam memoriam eorum de loco, (Liber I Maccabaeorum 3, 35)