Trouvé 94 Résultats pour: pars dedicationis
nullum pratum exsors sit luxuriae nostrae; ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors. (Liber Sapientiae 2, 9)
Est qui locupletatur parce agendo, et haec est pars mercedis illius (Liber Ecclesiasticus 11, 18)
Quae pax hyaenae ad canem? Aut quae pars diviti ad pauperem? (Liber Ecclesiasticus 13, 22)
et pars Dei Israel factus est. (Liber Ecclesiasticus 17, 15)
Pars bona mulier bona; in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis. (Liber Ecclesiasticus 26, 3)
Et, si nati fueritis, in maledictione nascemini; et, si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. (Liber Ecclesiasticus 41, 12)
Ceterum in terra gentis non hereditabit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars eius et hereditas. (Liber Ecclesiasticus 45, 27)
In tempore vespere, et ecce turbatio, ante matutinum non subsistet: haec est pars eorum, qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos. (Liber Isaiae 17, 14)
In partibus vallis pars tua, hae sunt sors tua; et ipsis effundisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his consolabor? (Liber Isaiae 57, 6)
Non est his similis pars Iacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius, Dominus exercituum nomen illi. (Liber Ieremiae 10, 16)
Non sicut haec pars Iacob, quia, qui fecit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius: Dominus exercituum nomen eius. (Liber Ieremiae 51, 19)
HETH. “Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo eum”. (Lamentationes 3, 24)