Trouvé 238 Résultats pour: regnavit Ieroboam
Fecit, ut dixerat, uxor Ieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahiae; at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi eius prae senectute. (Liber I Regum 14, 4)
Dixerat autem Dominus ad Ahiam: “Ecce uxor Ieroboam ingredietur, ut consulat te super filio suo, qui aegrotat; haec et haec loqueris ei. Cum intret, simulabit se peregrinam esse”. (Liber I Regum 14, 5)
Cum ergo audiret Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium, ait: “Ingredere, uxor Ieroboam. Quare aliam te esse simulas? Ego autem missus sum ad te durus nuntius. (Liber I Regum 14, 6)
Vade et dic Ieroboam: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quia exaltavi te de medio populi et dedi te ducem super populum meum Israel (Liber I Regum 14, 7)
idcirco ecce ego inducam mala super domum Ieroboam et percutiam de Ieroboam quidquid masculini sexus, impuberem et puberem in Israel; et mundabo reliquias domus Ieroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum. (Liber I Regum 14, 10)
Qui mortui fuerint de Ieroboam in civitate, comedent eos canes; qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves caeli, quia Dominus locutus est. (Liber I Regum 14, 11)
et planget eum omnis Israel et sepeliet; iste enim solus inferetur de Ieroboam in sepulcrum, quia inventum est in eo, quod bonum erat Domino, Deo Israel, in domo Ieroboam. (Liber I Regum 14, 13)
Constituet autem sibi Dominus regem super Israel, qui percutiat domum Ieroboam. (Liber I Regum 14, 14)
Et tradet Dominus Israel propter peccata Ieroboam, qui peccavit et peccare fecit Israel””. (Liber I Regum 14, 16)
Surrexit itaque uxor Ieroboam et abiit et venit in Thersa; cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est. (Liber I Regum 14, 17)
Reliqua autem gestorum Ieroboam, quomodo pugnaverit et quomodo regnaverit, ecce scripta sunt in libro annalium regum Israel. (Liber I Regum 14, 19)
Dies autem, quibus regnavit Ieroboam, viginti duo anni sunt; et dormivit cum patribus suis. Regnavitque Nadab filius eius pro eo. (Liber I Regum 14, 20)