Trouvé 115 Résultats pour: signum
Nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. (Evangelium secundum Lucam 11, 30)
Interrogaverunt autem illum dicentes: “Praeceptor, quando ergo haec erunt, et quod signum, cum fieri incipient?”. (Evangelium secundum Lucam 21, 7)
Herodes autem, viso Iesu, gavisus est valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. (Evangelium secundum Lucam 23, 8)
Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: “Quod signum ostendis nobis, quia haec facis?”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 18)
Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam. (Evangelium secundum Ioannem 4, 54)
Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: “Hic est vere propheta, qui venit in mundum!”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 14)
Dixerunt ergo ei: “Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? Quid operaris? (Evangelium secundum Ioannem 6, 30)
Et multi venerunt ad eum et dicebant: “Ioannes quidem signum fecit nullum; omnia autem, quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 41)
Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. (Evangelium secundum Ioannem 12, 18)
Dicebant ergo ei alii discipuli: “Vidimus Dominum!”. Ille autem dixit eis: “Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam”. (Evangelium secundum Ioannem 20, 25)
dicentes: “Quid faciemus hominibus istis? Quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Ierusalem manifestum, et non possumus negare; (Actus Apostolorum 4, 16)
annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum erat signum istud sanitatis. (Actus Apostolorum 4, 22)