Trouvé 80 Résultats pour: vere
Et Petrus ad se reversus dixit: “Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum”. (Actus Apostolorum 12, 11)
occulta cordis eius manifesta fiunt; et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians: “Vere Deus in vobis est!”. (Epistula I ad Corinthios 14, 25)
Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia. (Epistula ad Galatas 3, 21)
Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis non ut verbum hominum sed, sicut est vere, verbum Dei, quod et operatur in vobis, qui creditis. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 13)
Viduas honora, quae vere viduae sunt. (Epistula I ad Timotheum 5, 3)
Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die; (Epistula I ad Timotheum 5, 5)
Si qua fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia, ut his, quae vere viduae sunt, sufficiat. (Epistula I ad Timotheum 5, 16)
qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei consummata est. In hoc cognoscimus quoniam in ipso sumus. (Epistula I Ioannis 2, 5)