Trouvé 48 Résultats pour: vineam
Dicunt ei: “Quia nemo nos conduxit”. Dicit illis: “Ite et vos in vineam”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 7)
Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias, qui plantavit vineam et saepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 33)
Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 39)
Aiunt illi: “Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 41)
Et coepit illis in parabolis loqui: “Vineam pastinavit ho mo et circumdedit saepem et fodit lacum et aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est. (Evangelium secundum Marcum 12, 1)
Et apprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam. (Evangelium secundum Marcum 12, 8)
Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis. (Evangelium secundum Marcum 12, 9)
Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: “Homo plantavit vineam et locavit eam colonis et ipse peregre fuit multis temporibus. (Evangelium secundum Lucam 20, 9)
Et eiectum illum extra vineam occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae? (Evangelium secundum Lucam 20, 15)
Veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis”. Quo audito, dixerunt: “Absit!”. (Evangelium secundum Lucam 20, 16)
Quis militat suis stipendiis umquam? Quis plantat vineam et fructum eius non edit? Aut quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat? (Epistula I ad Corinthios 9, 7)
Et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum. (Apocalypsis Ioannis 14, 19)