Trouvé 5022 Résultats pour: Arca autem Noe

  • Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. (Liber Genesis 15, 15)

  • Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus. (Liber Genesis 15, 16)

  • Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. (Liber Genesis 16, 13)

  • Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ: et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus. (Liber Genesis 17, 23)

  • Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. (Liber Genesis 18, 1)

  • Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria. (Liber Genesis 18, 11)

  • Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus? (Liber Genesis 18, 13)

  • Negavit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti. (Liber Genesis 18, 15)

  • Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta. (Liber Genesis 18, 29)

  • Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul. (Liber Genesis 19, 4)

  • Dixerunt autem ad Lot: Habes hic quempiam tuorum? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac: (Liber Genesis 19, 12)

  • Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino, (Liber Genesis 19, 27)


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina