Trouvé 346 Résultats pour: Benjamin et tribus ex Israel

  • Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 13)

  • Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 15)

  • Et serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuæ: qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur. (Liber Genesis 27, 29)

  • Eritque semen tuum quasi pulvis terræ: dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem: et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ. (Liber Genesis 28, 14)

  • Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benoni, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ. (Liber Genesis 35, 18)

  • Filii Rachel: Joseph et Benjamin. (Liber Genesis 35, 24)

  • Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali: (Liber Genesis 42, 4)

  • Tradidit ergo illos custodiæ tribus diebus. (Liber Genesis 42, 17)

  • dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me hæc omnia mala reciderunt. (Liber Genesis 42, 36)

  • Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem: et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin: ego autem quasi orbatus absque liberis ero. (Liber Genesis 43, 14)

  • Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Benjamin: descenderuntque in Ægyptum, et steterunt coram Joseph. (Liber Genesis 43, 15)

  • Quos cum ille vidisset et Benjamin simul, præcepit dispensatori domus suæ, dicens: Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium: quoniam mecum sunt comesturi meridie. (Liber Genesis 43, 16)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina