Trouvé 176 Résultats pour: Cedar Salomon Hiram
Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi : illud quippe erat excelsum maximum : mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon. (Liber I Regum 3, 4)
Et ait Salomon : Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia, et recto corde tecum : custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie. (Liber I Regum 3, 6)
Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset hujuscemodi rem. (Liber I Regum 3, 10)
Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium : cumque venisset Jerusalem, stetit coram arca fœderis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas, et grande convivium universis famulis suis. (Liber I Regum 3, 15)
Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël : (Liber I Regum 4, 1)
Habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israël, qui præbebant annonam regi et domui ejus : per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant. (Liber I Regum 4, 7)
Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terræ Philisthiim usque ad terminum Ægypti : offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus. (Liber I Regum 4, 21)
Et habebat Salomon quadraginta millia præsepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium. (Liber I Regum 4, 26)
Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas : et fuerunt carmina ejus quinque et mille. (Liber I Regum 4, 32)
Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem : audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus : quia amicus fuerat Hiram David omni tempore. (Liber I Regum 5, 1)
Misit autem Salomon ad Hiram, dicens : (Liber I Regum 5, 2)
Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, lætatus est valde, et ait : Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum. (Liber I Regum 5, 7)