Trouvé 749 Résultats pour: Domine dominorum agnus
Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem: (Actus Apostolorum 9, 13)
At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, domine? Dixit autem illi: Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. (Actus Apostolorum 10, 4)
Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum. (Actus Apostolorum 10, 14)
Dixi autem: Nequaquam Domine: quia commune aut immundum numquam introivit in os meum. (Actus Apostolorum 11, 8)
Ego autem respondi: Quis es, domine? Dixitque ad me: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. (Actus Apostolorum 22, 8)
Et dixi: Quid faciam, domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere. (Actus Apostolorum 22, 10)
Et ego dixi: Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædens per synagogas eos qui credebant in te: (Actus Apostolorum 22, 19)
Ego autem dixi: Quis es, domine? Dominus autem dixit: Ego sum Jesus, quem tu persequeris. (Actus Apostolorum 26, 15)
Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? (Epistula ad Romanos 10, 16)
Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt: et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam. (Epistula ad Romanos 11, 3)
gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. (Epistula ad Romanos 15, 9)
Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli. (Epistula ad Hebraeos 1, 10)