Trouvé 497 Résultats pour: Eva

  • ut sim minister Christi Jesu in gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto. (Epistula ad Romanos 15, 16)

  • in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. (Epistula ad Romanos 15, 19)

  • Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem: (Epistula ad Romanos 15, 20)

  • Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. (Epistula ad Romanos 15, 29)

  • Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti (Epistula ad Romanos 16, 25)

  • Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 17)

  • Nam si decem millia pædagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui. (Epistula I ad Corinthios 4, 15)

  • Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. (Epistula I ad Corinthios 9, 12)

  • Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. (Epistula I ad Corinthios 9, 14)

  • Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. (Epistula I ad Corinthios 9, 15)

  • Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: væ enim mihi est, si non evangelizavero. (Epistula I ad Corinthios 9, 16)

  • Quæ est ergo merces mea? ut Evangelium prædicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio. (Epistula I ad Corinthios 9, 18)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina