Trouvé 997 Résultats pour: Filius Isaac

  • Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam: et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem. (Liber Genesis 34, 2)

  • terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te. (Liber Genesis 35, 12)

  • Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benoni, id est, Filius doloris mei: pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ. (Liber Genesis 35, 18)

  • Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac. (Liber Genesis 35, 27)

  • Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum. (Liber Genesis 35, 28)

  • et hæc nomina filiorum ejus: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus. (Liber Genesis 36, 10)

  • Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba. (Liber Genesis 36, 32)

  • Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra. (Liber Genesis 36, 33)

  • Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis ejus Avith. (Liber Genesis 36, 35)

  • Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor. (Liber Genesis 36, 38)

  • Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui. (Liber Genesis 38, 11)

  • At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos. (Liber Genesis 42, 38)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina