Trouvé 625 Résultats pour: Jesu Spiritus

  • Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua. (Liber Ecclesiasticus 39, 33)

  • Vox tonitrui ejus verberavit terram, tempestas aquilonis, et congregatio spiritus: (Liber Ecclesiasticus 43, 18)

  • Elias quidem in turbine tectus est, et in Eliseo completus est spiritus ejus: in diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum: (Liber Ecclesiasticus 48, 13)

  • Oratio Jesu filii Sirach. Confitebor tibi, Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum. (Liber Ecclesiasticus 51, 1)

  • Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse. (Liber Isaiae 2, 22)

  • Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis ; (Liber Isaiae 11, 2)

  • et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet ; (Liber Isaiae 11, 3)

  • Et desolabit Dominus linguam maris Ægypti, et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui ; et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati. (Liber Isaiae 11, 15)

  • Et dirumpetur spiritus Ægypti in visceribus ejus, et consilium ejus præcipitabo ; et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos. (Liber Isaiae 19, 3)

  • quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab æstu ; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem. (Liber Isaiae 25, 4)

  • et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam. (Liber Isaiae 28, 6)

  • Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris quod erat in maxillis populorum. (Liber Isaiae 30, 28)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina