Trouvé 215 Résultats pour: Jesum Christum
Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo dæmonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 35)
Dixit autem illis: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Christum Dei. (Evangelium secundum Lucam 9, 20)
Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Præceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ: nesciens quid diceret. (Evangelium secundum Lucam 9, 33)
Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus? (Evangelium secundum Lucam 10, 29)
et quærebat videre Jesum, quis esset: et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat. (Evangelium secundum Lucam 19, 3)
Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum. (Evangelium secundum Lucam 19, 35)
Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum filium esse David? (Evangelium secundum Lucam 20, 41)
et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent: timebant vero plebem. (Evangelium secundum Lucam 22, 2)
Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse. (Evangelium secundum Lucam 23, 2)
Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum. (Evangelium secundum Lucam 23, 20)
Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum. (Evangelium secundum Lucam 23, 25)
Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. (Evangelium secundum Lucam 23, 26)