Trouvé 429 Résultats pour: Manasse tribus Benjamin tribus Efraim et Manasse tribus Benjamin tribus Efraim
ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suæ. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suæ. (Liber Leviticus 12, 4)
filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud ; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur ; (Liber Numeri 1, 10)
de Benjamin, Abidan filius Gedeonis ; (Liber Numeri 1, 11)
Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Israël, (Liber Numeri 1, 16)
Porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, (Liber Numeri 1, 34)
De filiis Benjamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, (Liber Numeri 1, 36)
Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. (Liber Numeri 2, 20)
In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis. (Liber Numeri 2, 22)
obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant, (Liber Numeri 7, 2)
Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur, (Liber Numeri 7, 54)
Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis, (Liber Numeri 7, 60)
In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. (Liber Numeri 10, 23)