Trouvé 5170 Résultats pour: Peccatum autem gratia
præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, (Epistula I Petri 1, 20)
Verbum autem Domini manet in æternum: hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos. (Epistula I Petri 1, 25)
Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum: (Epistula I Petri 2, 4)
Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes: hic factus est in caput anguli, (Epistula I Petri 2, 7)
Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. (Epistula I Petri 2, 9)
Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. (Epistula I Petri 2, 10)
Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste. (Epistula I Petri 2, 19)
Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum. (Epistula I Petri 2, 20)
qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: (Epistula I Petri 2, 22)
qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste: (Epistula I Petri 2, 23)
In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles: (Epistula I Petri 3, 8)
quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala. (Epistula I Petri 3, 12)