Trouvé 40 Résultats pour: Servers List of Pilatus/page/4/page/4/page/2/page/4/page/3
Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? (Evangelium secundum Matthaeum 27, 13)
Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus? (Evangelium secundum Matthaeum 27, 17)
Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? (Evangelium secundum Matthaeum 27, 22)
Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 24)
hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 58)
Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 65)
Et interrogavit eum Pilatus: Tu es rex Judæorum? At ille respondens, ait illi: Tu dicis. (Evangelium secundum Marcum 15, 2)
Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: Non respondes quidquam? vide in quantis te accusant. (Evangelium secundum Marcum 15, 4)
Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. (Evangelium secundum Marcum 15, 5)
Pilatus autem respondit eis, et dixit: Vultis dimittam vobis regem Judæorum? (Evangelium secundum Marcum 15, 9)
Pilatus autem iterum respondens, ait illis: Quid ergo vultis faciam regi Judæorum? (Evangelium secundum Marcum 15, 12)
Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum. (Evangelium secundum Marcum 15, 14)