Trouvé 359 Résultats pour: Spiritus Dei viventis
Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus. (Liber Psalmorum 106, 25)
Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum. (Liber Psalmorum 134, 17)
Et anxiatus est super me spiritus meus ; in me turbatum est cor meum. (Liber Psalmorum 142, 4)
Velociter exaudi me, Domine ; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum. (Liber Psalmorum 142, 7)
Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. (Liber Psalmorum 142, 10)
Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. (Liber Psalmorum 145, 4)
Emittet verbum suum, et liquefaciet ea ; flabit spiritus ejus, et fluent aquæ. (Liber Psalmorum 147, 7)
ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quæ faciunt verbum ejus ; (Liber Psalmorum 148, 8)
Omnis spiritus laudet Dominum ! Alleluja. (Liber Psalmorum 150, 6)
Et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos: (Liber I Maccabaeorum 13, 7)
Sed spiritus omnipotentis Dei magnam fecit suæ ostensionis evidentiam, ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei, ruentes Dei virtute, in dissolutionem et formidinem converterentur. (Liber II Maccabaeorum 3, 24)
ita ut de corpore impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus carnes ejus effluerent, odore etiam illius et fœtore exercitus gravaretur: (Liber II Maccabaeorum 9, 9)