Trouvé 158 Résultats pour: aeternam vitam spem
et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. (Epistula ad Hebraeos 2, 15)
ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, (Epistula ad Hebraeos 6, 18)
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, (Epistula I Petri 1, 3)
Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum. (Epistula I Petri 3, 10)
Quomodo omnia nobis divinæ virtutis suæ, quæ ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute, (Epistula II Petri 1, 3)
et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis: (Epistula I Ioannis 1, 2)
Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam. (Epistula I Ioannis 2, 25)
Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est. (Epistula I Ioannis 3, 3)
Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte: (Epistula I Ioannis 3, 14)
omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem. (Epistula I Ioannis 3, 15)
Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus: et hæc vita in Filio ejus est. (Epistula I Ioannis 5, 11)
Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet. (Epistula I Ioannis 5, 12)