Trouvé 60 Résultats pour: ambulantem in lucem

  • Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus: (Evangelium secundum Ioannem 3, 20)

  • qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. (Evangelium secundum Ioannem 3, 21)

  • Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 19)

  • Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horæ diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt: (Evangelium secundum Ioannem 11, 9)

  • Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant ; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. (Evangelium secundum Ioannem 12, 35)

  • Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 36)

  • Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum. (Actus Apostolorum 3, 9)

  • Sic enim præcepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terræ. (Actus Apostolorum 13, 47)

  • Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est. (Actus Apostolorum 20, 11)

  • aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me. (Actus Apostolorum 26, 18)

  • quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu. (Epistula II ad Corinthios 4, 6)

  • qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum. Amen. (Epistula I ad Timotheum 6, 16)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina