Trouvé 93 Résultats pour: ambulate in veritate

  • Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. (Evangelium secundum Ioannem 8, 44)

  • Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant ; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. (Evangelium secundum Ioannem 12, 35)

  • Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. (Evangelium secundum Ioannem 17, 17)

  • et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate. (Evangelium secundum Ioannem 17, 19)

  • Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. (Evangelium secundum Ioannem 18, 37)

  • Aperiens autem Petrus os suum, dixit: In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ; (Actus Apostolorum 10, 34)

  • et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus: sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum, veritas facta est, (Epistula II ad Corinthios 7, 14)

  • Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate. (Epistula II ad Corinthios 13, 8)

  • Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis. (Epistula ad Galatas 5, 16)

  • et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis. (Epistula ad Ephesios 5, 2)

  • Eratis enim aliquando tenebræ: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: (Epistula ad Ephesios 5, 8)

  • fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate: (Epistula ad Ephesios 5, 9)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina