Trouvé 101 Résultats pour: aquis flumen Mosi et Mosen et colubrinum
Et veni ad transmigrationem, ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar: et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus mœrens in medio eorum. (Prophetia Ezechielis 3, 15)
Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent aquis. (Prophetia Ezechielis 7, 17)
Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata est: fructus ejus et frondes ejus creverunt ex aquis multis. (Prophetia Ezechielis 19, 10)
In aquis multis adduxerunt te remiges tui: ventus auster contrivit te in corde maris. (Prophetia Ezechielis 27, 26)
Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis, et multiplicata sunt arbusta ejus, et elevati sunt rami ejus præ aquis multis. (Prophetia Ezechielis 31, 5)
Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa, nec stabunt in sublimitate sua omnia quæ irrigantur aquis: quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam, in medio filiorum hominum, ad eos qui descendunt in lacum. (Prophetia Ezechielis 31, 14)
A sonitu ruinæ ejus commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum: et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano, universa quæ irrigabantur aquis. (Prophetia Ezechielis 31, 16)
Benedicite, cete, et omnia quæ moventur in aquis, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 79)
Et projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me: omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt. (Prophetia Ionae 2, 4)
In die illa et usque ad te veniet de Assur, et usque ad civitates munitas, et a civitatibus munitis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte. (Prophetia Michaeae 7, 12)
Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare: et mortui sunt in aquis. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 32)
similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram. (Evangelium secundum Lucam 6, 48)