Trouvé 11 Résultats pour: balteum veri
Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet : rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. (Liber Exodus 28, 4)
Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii. (Liber Exodus 28, 39)
et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 5)
stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 19)
Nam expoliavit se Jonathas tunica qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum. (Liber I Samuelis 18, 4)
Et ait Joab viro qui nuntiaverat ei: Si vidisti, quare non confodisti eum cum terra, et ego dedissem tibi decem argenti siclos, et unum balteum? (Liber II Samuelis 18, 11)
Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum. (Liber Iob 12, 18)
Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ventura sunt illi, et sciemus quæ erunt novissima illius. (Liber Sapientiae 2, 17)
Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quærit, qui adorent eum. (Evangelium secundum Ioannem 4, 23)
sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo. (Epistula ad Hebraeos 8, 2)
Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum: et, Sus lota in volutabro luti. (Epistula II Petri 2, 22)