Trouvé 45 Résultats pour: boum cinere
Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit jejuniis: omniaque loca, in quibus antea lætari consueverat, crinium laceratione complevit. (Liber Esther 14, 2)
Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales. (Liber Iob 1, 3)
Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam. (Liber Iob 16, 16)
Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere. (Liber Iob 42, 6)
Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus: et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinæ. (Liber Iob 42, 12)
De stercore boum lapidatus est piger: et omnis qui tetigerit eum excutiet manus. (Liber Ecclesiasticus 22, 2)
Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem. (Liber Ecclesiasticus 26, 10)
a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere: (Liber Ecclesiasticus 40, 3)
Et erit in die illa: nutriet homo vaccam boum, et duas oves, (Liber Isaiae 7, 21)
ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mœroris ; et vocabuntur in ea fortes justitiæ, plantatio Domini ad glorificandum. (Liber Isaiae 61, 3)
Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos. (Liber Ieremiae 6, 26)
Ululate, pastores, et clamate, et aspergite vos cinere, optimates gregis: quia completi sunt dies vestri ut interficiamini, et dissipationes vestræ: et cadetis quasi vasa pretiosa. (Liber Ieremiae 25, 34)