Trouvé 12 Résultats pour: diluvium

  • Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra. (Liber Genesis 7, 17)

  • Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram. (Liber Genesis 9, 11)

  • Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis. (Liber Genesis 9, 28)

  • Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium. (Liber Genesis 10, 1)

  • Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium. (Liber Genesis 10, 32)

  • Hæ sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium. (Liber Genesis 11, 10)

  • Dominus diluvium inhabitare facit, et sedebit Dominus rex in æternum. (Liber Psalmorum 28, 10)

  • Ideo dimissum est reliquum terræ, cum factum est diluvium. (Liber Ecclesiasticus 44, 18)

  • sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam, (Evangelium secundum Matthaeum 24, 38)

  • et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 39)

  • edebant et bibebant: uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam: et venit diluvium, et perdidit omnes. (Evangelium secundum Lucam 17, 27)

  • Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noë justitiæ præconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens. (Epistula II Petri 2, 5)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina