Trouvé 201 Résultats pour: discretionem iustitiae prudentiae veritas timor Dei honorem divitias felicitatem
Justitia tua, justitia in æternum, et lex tua veritas. (Liber Psalmorum 118, 142)
Prope es tu, Domine, et omnes viæ tuæ veritas. (Liber Psalmorum 118, 151)
Principium verborum tuorum veritas ; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ. (Liber Psalmorum 118, 160)
Et cecidit timor Judæ ac fratrum ejus, et formido super omnes gentes in circuitu eorum: (Liber I Maccabaeorum 3, 25)
Et incubuit timor et tremor in omnem populum: quia dixerunt: Non est veritas, et judicium in eis: transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt. (Liber I Maccabaeorum 7, 18)
Cumque cohors Judæ prima apparuisset, timor hostibus incussus est ex præsentia Dei, qui universa conspicit: et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis dejicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur. (Liber II Maccabaeorum 12, 22)
Judæis vero qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: Ne ita ferociter et barbare feceris, sed honorem tribue diei sanctificationis, et honora eum qui universa conspicit: (Liber II Maccabaeorum 15, 2)
Erat enim pro uxoribus et filiis, itemque pro fratribus et cognatis, minor sollicitudo: maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi. (Liber II Maccabaeorum 15, 18)
Timor Domini principium sapientiæ ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt. (Liber Proverbiorum 1, 7)
Misericordia et veritas te non deserant ; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui: (Liber Proverbiorum 3, 3)
Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli: (Liber Proverbiorum 5, 9)
Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor. (Liber Proverbiorum 8, 13)