Trouvé 55 Résultats pour: ecclesia

  • et noverit universa ecclesia hæc, quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras. (Liber I Samuelis 17, 47)

  • Convertitque rex faciem suam, et benedixit omni ecclesiæ Israël : omnis enim ecclesia Israël stabat. (Liber I Regum 8, 14)

  • Præcepit autem David universæ ecclesiæ: Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum: et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem. (Liber I Paralipomenon 29, 20)

  • Altare quoque æneum quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini: quod et requisivit Salomon, et omnis ecclesia. (Liber II Paralipomenon 1, 5)

  • Fecit ergo Salomon solemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israël cum eo, ecclesia magna valde, ab introitu Emath usque ad torrentem Ægypti. (Liber II Paralipomenon 7, 8)

  • Fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis : non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israël usque ad diem illum. Et fuit lætitia magna nimis. (Liber Nehemiae 8, 17)

  • Et cum hæc dixissent, factus est fletus et ululatus magnus in ecclesia ab omnibus, et per multas horas una voce clamaverunt ad Deum, dicentes: (Liber Iudith 7, 18)

  • Apud te laus mea in ecclesia magna ; vota mea reddam in conspectu timentium eum. (Liber Psalmorum 21, 26)

  • Confitebor tibi in ecclesia magna ; in populo gravi laudabo te. (Liber Psalmorum 34, 18)

  • Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna ; ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti. (Liber Psalmorum 39, 10)

  • Confitebuntur cæli mirabilia tua, Domine ; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. (Liber Psalmorum 88, 6)

  • Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum. (Liber Psalmorum 106, 32)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina