Trouvé 2975 Résultats pour: end
Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit ! (Epistula Iacobi 3, 5)
Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. (Epistula Iacobi 3, 13)
Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem: (Epistula Iacobi 3, 14)
non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica. (Epistula Iacobi 3, 15)
et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt. (Epistula I Petri 2, 8)
Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis. (Epistula I Petri 4, 19)
Et habemus firmiorem propheticum sermonem: cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris: (Epistula II Petri 1, 19)
Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem. (Epistula II Petri 2, 1)
Cum igitur hæc omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus, (Epistula II Petri 3, 11)
Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis. (Epistula I Ioannis 1, 10)
Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. (Epistula I Ioannis 2, 4)
Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam: et quoniam omne mendacium ex veritate non est. (Epistula I Ioannis 2, 21)