Trouvé 4688 Résultats pour: et fratres ejus

  • Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur. (Liber Genesis 29, 2)

  • Dixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran. (Liber Genesis 29, 4)

  • Sanusne est? inquit. Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo. (Liber Genesis 29, 6)

  • Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente. (Liber Genesis 29, 31)

  • Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus. (Liber Genesis 29, 32)

  • Rursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon. (Liber Genesis 29, 33)

  • Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus: eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen ejus Levi. (Liber Genesis 29, 34)

  • Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan. (Liber Genesis 30, 6)

  • dixit: Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad. (Liber Genesis 30, 11)

  • Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa. (Liber Genesis 30, 16)

  • Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum, (Liber Genesis 30, 17)

  • et ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo: appellavitque nomen ejus Issachar. (Liber Genesis 30, 18)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina