Trouvé 177 Résultats pour: ex peccato/page/15/page/4/page/3/page/7/page/2
carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit. (Liber Exodus 29, 14)
et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem. (Liber Exodus 29, 36)
Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino. (Liber Exodus 30, 10)
si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino: (Liber Leviticus 4, 3)
Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quæ intrinsecus sunt: (Liber Leviticus 4, 8)
et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi. (Liber Leviticus 4, 14)
Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis. (Liber Leviticus 4, 21)
Ponetque manum suam super caput ejus: cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est, (Liber Leviticus 4, 24)
tinget sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus. (Liber Leviticus 4, 25)
Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei. (Liber Leviticus 4, 26)
Ponetque manum super caput hostiæ quæ pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti. (Liber Leviticus 4, 29)
Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam: (Liber Leviticus 4, 32)