Trouvé 183 Résultats pour: finem temporis
Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam. (Liber Isaiae 57, 16)
numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti. (Liber Ieremiae 3, 5)
Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis: et calathus unus ficus habebat malas nimis, quæ comedi non poterant eo quod essent malæ. (Liber Ieremiae 24, 2)
Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam. (Liber Ieremiae 29, 11)
magnus est, et non habet finem: excelsus, et immensus. (Liber Baruch 3, 25)
Ignis enim superveniet ei ab Æterno in longiturnis diebus, et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis. (Liber Baruch 4, 35)
Artifices etiam ipsi, qui ea faciunt, non sunt multi temporis: numquid ergo possunt ea, quæ fabricata sunt ab ipsis, esse dii? (Liber Baruch 6, 46)
Quia hæc dicit Dominus Deus: Post finem quadraginta annorum congregabo Ægyptum de populis in quibus dispersi fuerant. (Prophetia Ezechielis 29, 13)
Post finem mensium duodecim, in aula Babylonis deambulabat. (Prophetia Danielis 4, 26)
Igitur post finem dierum, ego Nabuchodonosor oculos meos ad cælum levavi, et sensus meus redditus est mihi: et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi: quia potestas ejus potestas sempiterna, et regnum ejus in generationem et generationem. (Prophetia Danielis 4, 31)
Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret: et putabit quod possit mutare tempora, et leges: et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. (Prophetia Danielis 7, 25)
Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem. (Prophetia Danielis 7, 26)