Trouvé 489 Résultats pour: fratres José Aegyptum et Pharaonis

  • Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis. (Liber Genesis 45, 2)

  • Et dixit fratribus suis: Ego sum Joseph: adhuc pater meus vivit? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. (Liber Genesis 45, 3)

  • Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus ejus, ac principem in omni terra Ægypti. (Liber Genesis 45, 8)

  • Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos: post quæ ausi sunt loqui ad eum. (Liber Genesis 45, 15)

  • Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Joseph: et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus. (Liber Genesis 45, 16)

  • Feceruntque filii Israël ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere. (Liber Genesis 45, 21)

  • Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via. (Liber Genesis 45, 24)

  • At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui: Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei: Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me: (Liber Genesis 46, 31)

  • Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quæ possident, venerunt de terra Chanaan: et ecce consistunt in terra Gessen. (Liber Genesis 47, 1)

  • Dixit itaque rex ad Joseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te. (Liber Genesis 47, 5)

  • Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo. (Liber Genesis 48, 22)

  • Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia. (Liber Genesis 49, 5)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina