Trouvé 419 Résultats pour: fructus Spiritus

  • necnon et cibaria mensæ ejus, et habitacula servorum, et officia ministrorum ejus, et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini: non erat præ stupore ultra in ea spiritus. (Liber II Paralipomenon 9, 4)

  • processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam eum. Cui Dominus: In quo, inquit, decipies? (Liber II Paralipomenon 18, 20)

  • At ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita. (Liber II Paralipomenon 18, 21)

  • Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michææ maxillam, et ait: Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi? (Liber II Paralipomenon 18, 23)

  • Erat autem Jahaziel filius Zachariæ filii Banaiæ filii Jehiel filii Mathaniæ, Levites de filiis Asaph, super quem factus est spiritus Domini, in medio turbæ, (Liber II Paralipomenon 20, 14)

  • Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Jojadæ sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis: Hæc dicit Dominus Deus: Quare transgredimini præceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos? (Liber II Paralipomenon 24, 20)

  • et ut afferremus primogenita terræ nostræ, et primitiva universi fructus omnis ligni, ab anno in annum, in domo Domini : (Liber Nehemiae 10, 35)

  • Cui Tobias ait : Ego novi quia pater meus et mater mea modo dies computant, et cruciatur spiritus eorum in ipsis. (Liber Thobis 10, 9)

  • et cum spiritus, me præsente, transiret, inhorruerunt pili carnis meæ. (Liber Iob 4, 15)

  • Quapropter et ego non parcam ori meo: loquar in tribulatione spiritus mei ; confabulabor cum amaritudine animæ meæ. (Liber Iob 7, 11)

  • Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui? (Liber Iob 8, 2)

  • In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis. (Liber Iob 12, 10)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina